An example of a letter to the Grex Latine Loquentium, 20 April 2011

Dionysius Silvanus omnibus sodalibus s.d.p.

Non desunt nostra aetate apud nos qui dicant Britanniam ante adventum belligerorum Romanorum insulam fuisse pacatissimam tranquillamque. Sunt qui credant Celtas tamquam innocuos vixisse graminivoros, immo sicut felices fortunatosque *hippies* qui rerum partitionem inter omnes aequabilem suaserint aliaque similia. Maxima enim semper est illecebra quodlibet ducere praeteritum tempus *utopiam* fuisse omnibusque aliis melius. Aevum autem Celtarum aperte haudquaquam in Britannia fuit *utopia*. Eiusmodi tempus contra erat ut viri, mulieres, liberi aut impune occiderentur aut in servitutem abducerentur. « Studiis asperrima belli » gens erat Celtica quae ad internecionem bella gerere solebat. Ubique adhuc videntur in collibus nostris munitiones et castella quae tribus ab inimicis tuebantur. Quo in loco iamdudum expugnato periti nuperrime vestigia invenerunt trucidationis mulierum et liberorum anno fere 400 a. Chr. n. factae :

http://www.bbc.co.uk/news/science-environment-13082240

Valete quam optime.

© Dennis Wood, 2011

Advertisements
This entry was posted in Uncategorized. Bookmark the permalink.

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s